CLIDIUM

CLIDIUM
CLIDIUM
apud Plinium, l. 9. c. 15. Thynni, membratim caesi, cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti duntaxat: Festo, ex Naevio, petimen piscinum, quod est inter duos armos ad pectus: Iugulus aliis. Claviculas Medici vocant, hinc Athen. l. 6. orcynos Gadibus pinguissimos esse tradens, propterea seorsum clidia illorum sale condiri, ut antacaeorum palatum et maxillas, ex iisdemque parari melandrya, ait. Idem paulo ante laudatas fuisse thynnorum κλεῖδας, testatur, citatô Atistophane. Ad pisces vox translata ab homine, in cuius corpore quid κλεῖδες sint, ex Rufo et Polluce notum. A cuius partis similitudine τὰς κλεῖς dictas esse idem ait, quae σιδρρᾶ μοχλία, ferreos obices, alii appellent. Nempe vocem κλεῖς, claustrum notare, seu id quod ianuam claudit potius, quam clavem, supra diximus. Unde κλειδία et κλεῖθρα, claustra, e ferro duplici compacta et quadrata, cum ferreis intus veruculis seu pessulis, qui modo adducerentur et reducerentur, modo succuterentur, de quibus aliquid diximus retro in voce Assarium, item in Claustra. Vide Dalechampium, Not. ad Plin. et Salmas. ad Solin. p. 934.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Battle of Kleidion — Infobox Military Conflict conflict=Battle of Kleidion caption=The Byzantines defeat the Bulgarians (top). Emperor Samuel dying at the sight of his blinded soldiers (bottom). partof=the Byzantine Bulgarian Wars date=July 29, 1014 place=Belasitsa… …   Wikipedia

  • Klyuch — ( bg. Ключ, key ; also transliterated Ključ, Kliuch, Kljuch , etc.), in Medieval Greek known as Kleidion and in Latin known as Clidium, is a village in southwesternmost Bulgaria, part of Petrich municipality, Blagoevgrad Province. It lies at… …   Wikipedia

  • Schlacht von Kleidion — Teil von: Byzantinisch Bulgarische Kriege …   Deutsch Wikipedia

  • Klyuch — Museo del parque nacional Fortaleza de Samuel en Klyuch. Klyuch (en búlgaro: Ключ, «clave», también transliterado Кључ, Ključ, Kliuch, Kljuch, etc.), en griego medieval conocido como Kleidion y en latín conocido como Clidium, es un pueblo al… …   Wikipedia Español

  • CLAVIS — I. CLAVIS Graece κλεὶς, Ionice κληῒς, unde κλαῒς et κλαβίς, et hinc Romanum Clavis, modo claustrum, modo clavem notat. Aratus, κληϊίδι ςθύρην ἔντοςθ᾿ ἀραρις̔αν Δικλϊδα. Ubi κληῒς, claustrum est, τὸ ἀσφάλισμα τῆς ςθύρας, adeoque idem quod ὀκεὺς.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”